LEMNISCI

LEMNISCI
LEMNISCI
fasciolae erant colorisae (Scalig. legit, Coloriae) dependentes ex coronis, quod antiquissimum fuit genus coronarum lanearum, Festus: Turnebus ait, Lemniscum, Syracusarum verbum esse et significare, taeniam angustam: an a lamna, quod inde coronae efficiantur, an a λῆνος lana?Hinc palma lemniscata, i. e. taeniis laneis obvincta, quâ Gladiatores, hoste strato, donatos olim refert Franc. Sylv. Orat. pro Sexto Roscio: quaque Domitianus poetas, Rhetores, aliarumque Professionum viros insignes,
qui in agonibus Capitolinis ab ipso institutis victoriam reportâssent, ornari voluit. Qui enim hîc vicerant, coronâ et ramo lemniscatis, ant torque involutis donabantur; Qui autem secundi erant, coronas quidem ac palmas im petrabant, sed sine lemniseis. Auson. Ep. 20.v . 5.
Et quae iam dudum tibi palma poêtica pollet,
Lemnisco ornata est, quo mea paima caret.
Melius Sidon. quamquam non de Capitolino agone loquitur:
Hic mox praecipit aequus Imperator
Palmis serica, torquibus coronas
Coniungi, et mernum remunerari.
Nam coronis torques et palmis serica, h. e. sericatos lemniscos coniungi vides: unde praemia pro ratione meritorum aucta fuisse patet. Vide Scalig. Auson. Lect. l. 1. c. 10. Postea nempe et ex serico, aliaque praetiosiore materia lemnisci; imo et aurei statim una cum coronis facti sunt. Plin. l. 21. c. 3. Accessêruntque et lemnisci, quos adici, ipsarum coronarum honos erat, propter Hetruscas, quibus iungi nisi aurei non debebant. Hinc Iul. Capitolin. in Vero Imp. Coronas quinetiam datas, lemniscis aureis interpositis, et alieni temporis floribus. Fiebant nempe coronae ex foliis, quibus interponebantur aurei lemnisci: quo modo lauream triumphi concinnati solitam, auctor est Tertullian. de Coron. mil. Triumphi laurea foliis struitur, hinc aureis lemniscis inornatur, ac mustis unguentis delibuitur, an lacrimis coniugum et matrum? fortasse quorundam et Christianorum? Vide Salmas. ad Capitolin. Nec aureos tantum sed et caelatos fuisse, tradit Plin. ubi supra, Puri diu fuêre hi. Caelare eos primus instituit P. Claudius Pulcher. Usus eorum hic. Ut philyra omnis coronaria materia nectebatur; ita saepe lemniscis involvebatur, quo sc. et corona firmior ac tota res aspectu gratior esset. Solidabantur autem sic flores, non abscondebantur: cui decori augendo reliquae partes fasciolae utrinque rehnquebantur pendulae usque ad humeros, et hi proprie lemnisci dicti sunt. Vide C. Paschal. Coron. l. 2. c. 13. Apud Suer. Neroni, cum e Graecia in Urbem rediislet, habitu Olympionicae, c. 25. Incedenti passim victimae caesae, sparso per vias identidem croco, ingestae aves ac lemnisci et bellaria memorantur, more vetustissimo victores in Ludis harum similiumque rerum iniectione honorandi. Sic apud Paus. in Messeniacis Aristomeni a praelio reduci mulieres ταινίας καὶ ὡραῖα ἐπιβάλλουσι, et apud Liv. l. 32. coronas lemniscosque in Flaminium, Graeciam liberantem, tanta copiâ congestos legimus, ut haud procul periculo fuetit. Vide infra, ubi de Victoribus Ludorum Sacrorum, atque hîc passim alibi. Sed et, uti lana supplicum, sic taeniae et lemnisci exulum, insigne fuêre, Festus X. Vatro de Ling. Lat. l. 6. etc. At Veget. Lemniscos et pannos indifferenter usurpat l. 3. c. 18. et lemniscum coronae regiae vocat ipsum diadema Regium, quod pannum dicit Val. Max. l. 7. Idem ad Vopisc. in Aurel. De Lemnitsco nodato, qui Militi, post balneorum cerimoniam, ad sinistrum humerum, medio aevo, alligabatur, Vide infra in voce Stigmatiae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Lemnisci — Lemniscus Lem*nis cus (l[e^]m*n[i^]s k[u^]s), n.; pl. {Lemnisci} ( s[imac]) n.[L. See {Lemniscata}.] (Zo[ o]l.) One of two oval bodies hanging from the interior walls of the body in the Acanthocephala. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • lemnisci — lem·nis·ci (lem nisґi) plural of lemniscus …   Medical dictionary

  • lemnisci — n. band of nerve fibers in the brain (Anatomy) …   English contemporary dictionary

  • Nucleus lemnisci lateralis — šoninės kilpos branduolys statusas T sritis centrinė nervų sistema atitikmenys: lot. Nucleus lemnisci lateralis ryšiai: platesnis terminas – tilto pjūviai …   Paukščių anatomijos terminai

  • Nucleus lemnisci lateralis — šoninės kilpos branduolys statusas T sritis centrinė nervų sistema atitikmenys: lot. Nucleus lemnisci lateralis ryšiai: platesnis terminas – vidurinių smegenų pjūviai siauresnis terminas – apatinė dalis siauresnis terminas – tarpinė dalis… …   Paukščių anatomijos terminai

  • Nuclei lemnisci lateralis — lateralinės kilpos branduoliai statusas T sritis gyvūnų anatomija, gyvūnų morfologija atitikmenys: lot. Nuclei lemnisci lateralis ryšiai: platesnis terminas – lateralinė kilpa …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

  • Nucleus lemnisci lateralis — šoninės kilpos branduolys statusas T sritis gyvūnų anatomija, gyvūnų morfologija atitikmenys: lot. Nucleus lemnisci lateralis ryšiai: platesnis terminas – lateralinė kilpa …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

  • Trigonum lemnisci — kilpos trikampis statusas T sritis gyvūnų anatomija, gyvūnų morfologija atitikmenys: lot. Trigonum lemnisci ryšiai: platesnis terminas – vidurinių smegenų dangtis …   Veterinarinės anatomijos, histologijos ir embriologijos terminai

  • decussatio lemnisci medialis — [TA] decussation of medial lemniscus: the region at the caudal end of the medulla oblongata in which the fibers from the nucleus cuneatus and the nucleus gracilis on each side intersect as they cross the midline before ascending as the medial… …   Medical dictionary

  • nuclei lemnisci lateralis — [TA] nuclei of lateral lemniscus: several diffuse cell groups interposed in the course of the lateral lemniscus through the pons …   Medical dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”